Digesta Iustiniani 23.2.44.2
inscriptio Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
D.23.2.44pr. Lege Iulia ita cavetur: ‘Qui senator est quive filius neposve ex filio proneposve ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremve sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quæ ipsa cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit․ neve senatoris filia neptisve ex filio proneptisve ex nepote filio nato nata libertino eive qui ipse cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit, sponsa nuptave sciens dolo malo esto neve quis eorum dolo malo sciens sponsam uxoremve eam habeto’.
D.23.2.44.1 Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamve, cuius pater materve artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere.
D.23.2.44.2 Non obest avum et aviam artem ludicram fecisse.
D.23.2.44.3 Nec distinguitur, pater in potestate habeat filiam nec ne: tamen iustam patrem intellegendum Octavenus ait, matrem etiam si vulgo conceperit.
D.23.2.44.4 Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptivus.
D.23.2.44.5 An et is noceat, qui antequam adoptaret artem ludicram fecerit? atque si naturalis pater antequam filia nasceretur fecerit? et si huius notæ homo adoptaverit, deinde emancipaverit, an non possit duci? ac si talis pater naturalis decessisset? sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse Pomponius recte putat, ut eis non connumerentur.
D.23.2.44.6 Si postea ingenuæ uxoris pater materve artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiæ honeste contractæ sint et fortasse iam liberi procreati sint.
D.23.2.44.7 Plane si ipsa artem ltype="Libro" subtype="parent"que dimittenda erit.
D.23.2.44.8 Eas, quas ingenui ceteri prohibentur ducere uxores, senatores non ducent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
