Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.2.43.pr

DE RITU NUPTIARUM

inscriptio Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

D.23.2.43pr. Palam quæstum facere dicemus non tantum eam, quæ in lupanario se prostituit, verum etiam si qua (ut adsolet) in taberna cauponia vel qua alia pudori suo non parcit.

D.23.2.43.1 Palam autem sic accipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris vel stupratoribus se committit, sed quæ vicem prostitutæ sustinet.

D.23.2.43.2 Item quod cum uno et altero pecunia accepta commiscuit, non videtur palam corpore quæstum facere.

D.23.2.43.3 Octavenus tamen rectissime ait etiam eam, quæ sine quæstu palam se prostituerit, debuisse his connumerari.

D.23.2.43.4 Non solum autem ea quæ facit, verum ea quoque quæ fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quæ postea intermissa est.

D.23.2.43.5 Non est ignoscendum ei, quæ obtentu paupertatis turpissimam vitam egit.

D.23.2.43.6 Lenocinium facere non minus est quam corpore quæstum exercere.

D.23.2.43.7 Lenas autem eas dicimus, quæ mulieres quæstuarias prostituunt.

D.23.2.43.8 Lenam accipiemus et eam, quæ alterius nomine hoc vitæ genus exercet.

D.23.2.43.9 Si qua cauponam exercens in ea corpora quæstuaria habeat (ut multæ adsolent sub prætextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenæ appellatione contineri.

D.23.2.43.10 Senatus censuit non conveniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas.

D.23.2.43.11 Si qua calumniæ iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quæ prævaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non videtur.

D.23.2.43.12 Quæ in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est. proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est, at si deprehensa quidem sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia verum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notaverit.

D.23.2.43.13 Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a quo vel ubi deprehensam: proinde sive maritus sive quis alius deprehendisse proponatur, videtur notata: sed et si non in domo mariti vel patris sui deprehensa sit, erit notata secundum verba legis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑