Digesta Iustiniani 23.2.20
inscriptio Paulus libro singulari ad orationem divi Severi et Commodi
D.23.2.20 Sciendum est ad officium curatoris non pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius in administratione negotiorum constat: et ita Severus et Antoninus rescripserunt in hæc verba: ‘Ad officium curatoris administratio pupillæ pertinet: nubere autem pupilla suo arbitrio potest’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
