Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.2.14.1

DE RITU NUPTIARUM

inscriptio Paulus libro trigesimo quinto ad edictum

D.23.2.14pr. Adoptivus filius si emancipetur, eam quæ patris adoptivi uxor fuit ducere non potest, quia novercæ locum habet.

D.23.2.14.1 Item si quis filium adoptaverit, uxorem eiusdem quæ nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit.

D.23.2.14.2 Serviles quoque cognationes in hoc iure observandæ sunt․ igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia․ idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex servitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse․ unde nec volgo quæsitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere.

D.23.2.14.3 Idem tamen, quod in servilibus cognationibus constitutum est, etiam in servilibus adfinitatibus servandum est, veluti ut eam, quæ in contubernio patris fuerit, quasi novercam non possim ducere, et contra eam, quæ in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: æque nec matrem eius, quam quis in servitute uxorem habuit, quasi socrum․ cum enim cognatio servilis intellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere.

D.23.2.14.4 Nunc videamus, quomodo noverca et privigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere․ quidam novercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et privignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam verius est nec avi uxorem nec proavi duci posse․ duas ergo vel plures novercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui adoptivus est nec naturalis patris nec adoptivi uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum․ itaque socrus appellatione non tantum uxoris meæ mater, sed et avia et proavia intellegitur, ut nullam earum ducere possim․ nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant․ privigna quoque non solum ea mihi intellegitur quæ uxoris meæ filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim․ item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere Augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑