Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 23.2.12

DE RITU NUPTIARUM

inscriptio Ulpianus libro vicesimo sexto ad Sabinum

D.23.2.12pr. Si qua mihi uxor fuit, deinde a me repudiata nupsit Seio, quem ego postea adrogavi, non sunt nuptiæ incestæ.

D.23.2.12.1 Inter me et sponsam patris mei nuptiæ contrahi non possunt: quamquam noverca mea non proprie dicatur.

D.23.2.12.2 Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nubere non poterit, quamvis nurus non proprie dicatur.

D.23.2.12.3 Si uxor mea post divortium alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem privignam non esse, verum nuptiis eius abstinendum.

D.23.2.12.4 Adoptivæ sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia avunculus nemo fit per adoptionem et eæ demum cognationes contrahuntur in adoptionibus, quæ legitimæ essent, id est quæ adgnatorum ius haberent․ pari ratione et sororem patris mei adoptivi possum ducere, si non fuit eodem patre nata.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑