Digesta Iustiniani 23.1.9
inscriptio Ulpianus libro trigesimo quinto ad edictum
D.23.1.9 Quæsitum est apud Iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiæ collatæ․ et semper Labeonis sententiam probavi existimantis, si quidem præcesserint sponsalia, durare ea, quamvis in domo loco nuptæ esse coeperit: si vero non præcesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non videri sponsalia facta․ quam sententiam Papinianus quoque probat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
