Digesta Iustiniani 23.1.10
inscriptio Ulpianus libro tertio disputationum
D.23.1.10 In potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissolvere․ enimvero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quæ dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quæ causa non secuta nasci poterit․ nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia dedisse, ut, si nuptiis non consentiret, vel contractis vel non contractis repeteret quæ dederat: tunc enim habebit repetitionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
