Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 22.6.9.4

DE IURIS ET FACTI IGNORANTIA

inscriptio Paulus libro singulari de iuris et facti ignorantia

D.22.6.9pr. Regula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero ignorantiam non nocere․ videamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit, ante præmisso quod minoribus viginti quinque annis ius ignorare permissum est․ quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non læduntur․ hac ratione si minor viginti quinque annis filio familias crediderit, subvenitur ei, ut non videatur filio familias credidisse.

D.22.6.9.1 Si filius familias miles a commilitone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit.

D.22.6.9.2 Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in civitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi neque neglegentissimi hominis accipiendam, verum eius, qui cum eam rem ut, diligenter inquirendo notam habere possit.

D.22.6.9.3 Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendum existimat, si iuris consulti copiam haberet vel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est.

D.22.6.9.4 Qui ignoravit dominum esse rei venditorem, plus in re est, quam in existimatione mentis: et ideo, tametsi existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur.

D.22.6.9.5 Si quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula divi Pii․ sed et imperatores Severus et Antoninus in hæc verba rescripserunt: ‘Quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest․ quamobrem Gargiliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquæ ductus rei publicæ Cirtensium relictam solverint, non solum cautiones non exegerunt, quæ interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per legem Falcidiam licuisset redderent, verum etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus converteretur et scientes prudentesque passi sunt eam pecuniam in opus aquæ ductus impendi, frustra postulant reddi sibi a re publica Cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quæ ad opus aquæ ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impendere in id opus, quod totum alienæ liberalitatis gloriam repræsentet․ quod si ideo repetitionem eius pecuniæ habere credunt, quod imperitia lapsi legis Falcidiæ beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus’.

D.22.6.9.6 Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem observabitur․ sed nec quod in opere aquæ ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem dicendum est․ nam initium constitutionis generale est: demonstrat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse repeti: item et illa pars æque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis Falcidiæ beneficio usi non sunt, non possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quæ per fideicommissum relicta est quæque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑