Digesta Iustiniani 22.5.3.2
inscriptio Callistratus libro quarto de cognitionibus
D.22.5.3pr. Testium fides diligenter examinanda est․ ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an plebeius sit: et an honestæ et inculpatæ vitæ an vero notatus quis et reprehensibilis: an locuples vel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat: vel an inimicus ei sit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ei sit, pro quo testimonium dat․ nam si careat suspicione testimonium vel propter personam a qua fertur (quod honesta sit) vel propter causam (quod neque lucri neque gratiæ neque inimicitiæ causa fit), admittendus est.
D.22.5.3.1 Ideoque divus Hadrianus Vibio Varo legato provinciæ Ciliciæ rescripsit eum qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus․ verba epistulæ hæc sunt: ‘Tu magis scire potes, quanta fides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius existimationis sint, et qui simpliciter visi sint dicere, utrum unum eundemque meditatum sermonem attulerint an ad ea quæ interrogaveras ex tempore verisimilia responderint’.
D.22.5.3.2 Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad Valerium Verum de excutienda fide testium in hæc verba: ‘Quæ argumenta ad quem modum probandæ cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest․ sicut non semper, ita sæpe sine publicis monumentis cuiusque rei veritas deprehenditur․ alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias veluti consentiens fama confirmat rei de qua quæritur fidem․ hoc ergo solum tibi rescribere possum summatim non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim alligari debere, sed ex sententia animi tui te æstimare oportere, quid aut credas aut parum probatum tibi opinaris’.
D.22.5.3.3 Idem divus Hadrianus Iunio Rufino proconsuli Macedoniæ rescripsit testibus se, non testimoniis crediturum․ verba epistulæ ad hanc partem pertinentia hæc sunt: ‘Quod crimina obiecerit apud me Alexander Apro et quia non probabat nec testes producebat, sed testimoniis uti volebat, quibus apud me locus non est (nam ipsos interrogare soleo), quem remisi ad provinciæ præsidem, ut is de fide testium quæreret et nisi implesset quod intenderat, relegaretur’.
D.22.5.3.4 Gabinio quoque Maximo idem princeps in hæc verba rescripsit: ‘Alia est auctoritas præsentium testium, alia testimoniorum quæ recitari solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos velis, des eis impendia’.
D.22.5.3.5 Lege Iulia de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret, qui se ab eo parenteve eius liberaverit, quive impuberes erunt, quique iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non erit, quive in vinculis custodiave publica erit, quive ad bestias ut depugnaret se locaverit, quæve palam quæstum faciet feceritve, quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus vel convictus erit․ nam quidam propter reverentiam personarum, quidam propter lubricum consilii sui, alii vero propter notam et infamiam vitæ suæ admittendi non sunt ad testimonii fidem.
D.22.5.3.6 Testes non temere evocandi sunt per longum iter et multo minus milites avocandi sunt a signis vel muneribus perhibendi testimonii causa, idque divus Hadrianus rescripsit․ sed et divi fratres rescripserunt: ‘Quod ad testes evocandos pertinet, diligentiæ iudicantis est explorare, quæ consuetudo in ea provincia, in quam iudicat, fuerit’․ nam si probabitur sæpe in aliam civitatem testimonii gratia plerosque evocatos, non esse dubitandum, quin evocandi sint, quos necessarios in ipsa cognitione deprehenderit qui iudicat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
