Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 22.5.21

DE TESTIBUS

inscriptio Arcadius qui et

D.22.5.21pr. Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit.

D.22.5.21.1 Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum privati, sed etiam magistratus, si in præsenti sint, testimonium dicant. item senatus censuit prætorem testimonium dare debere in iudicio adulterii causa.

D.22.5.21.2 Si ea rei condicio sit, ubi harenarium testem vel similem personam admittere cogimur, sine tormentis testimonio eius credendum non est.

D.22.5.21.3 Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint et negotii qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: si vero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet impari numero, credendum est id quod naturæ negotii convenit et quod inimicitiæ aut gratiæ suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis et quæ rei aptiora et vero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem et testimonia, quibus potius lux veritatis adsistit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑