Digesta Iustiniani 22.5.13
inscriptio Papinianus libro primo de adulteriis
D.22.5.13 Quæsitum scio, an in publicis iudiciis calumniæ damnati testimonium iudicio publico perhibere possunt․ sed neque lege Remmia prohibentur et Iulia lex de vi et repetendarum et peculatus eos homines testimonium dicere non vetuerunt․ verumtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione iudicantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii fidem, quod integræ frontis homo dixerit, perpendere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
