Digesta Iustiniani 22.3.9
inscriptio Celsus libro primo digestorum
D.22.3.9 Si pactum factum sit, in quo heredis mentio non fiat, quæritur, an id actum sit, ut ipsius dumtaxat persona eo statueretur․ sed quamvis verum est, quod qui excipit probare debeat quod excipitur, attamen de ipso dumtaxat ac non de herede eius quoque convenisse petitor, non qui excipit probare debet, quia plerumque tam heredibus nostris quam nobismet ipsis cavemus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
