Digesta Iustiniani 22.3.8
inscriptio Paulus libro octavo decimo ad Plautium
D.22.3.8 Si filius in potestate patris esse neget, prætor cognoscit, ut prior doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet præstare hoc statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo enim et qui ad libertatem proclamat, prior docere iubetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
