Digesta Iustiniani 22.3.28
inscriptio Labeo libro septimo pithanon a Paulo epitomatorum
D.22.3.28 Si arbiter animadvertere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc ei quærendum est, an aliquis meminerit id opus factum esse․ Paulus : immo cum in arbitrio quæritur, memoria facti operis exstet nec ne, non hoc quæritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo modo probari possit, quando id opus factum sit: et hoc ita, quod Græce dici solet ἐν πλάτει․ enim potest hoc memoria non teneri: intra annum puta factum, cum interim nemo sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id viderit, sed cum omnium hæc est opinio nec audisse nec vidisse, cum id opus fieret, neque ex eis audisse, qui vidissent aut audissent: et hoc infinite similiter susum versum accidet, cum memoria operis facti non exstaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
