Digesta Iustiniani 22.3.23
inscriptio Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam
D.22.3.23 Ante omnia probandum est, quod inter agentem et debitorem convenit, ut pignori hypothecæve sit: sed et si hoc probet actor, illud quoque implere debet rem pertinere ad debitorem eo tempore quo convenit de pignore, aut cuius voluntate hypotheca data sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
