Digesta Iustiniani 22.2.5.1
inscriptio Scævola libro sexto responsorum
D.22.2.5pr. Periculi pretium est et si condicione quamvis poenali non existente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid præter pecuniam, si modo in aleæ speciem non cadat: veluti ea, ex quibus condictiones nasci solent, ut ‘si non manumittas’, ‘si non illud facias’, ‘si non convaluero’ et cetera․ nec dubitabis, si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniæ dederim, ut, si cepisset, redderet, et athletæ, unde se exhiberet exerceretque, ut, si vicisset, redderet.
D.22.2.5.1 In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
