Digesta Iustiniani 22.1.19
inscriptio Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum
D.22.1.19pr. Videamus, an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor․ quid enim si argentum aut vestimentum aliamve similem rem, quid præterea si usum fructum aut nudam proprietatem, cum alienus usus fructus sit, petierit? neque enim nudæ proprietatis, quod ad proprietatis nomen attinet, fructus ullus intellegi potest, neque usus fructus rursus fructus eleganter computabitur․ quid igitur, si nuda proprietas petita sit? ex quo perdiderit fructuarius usum fructum, æstimabuntur in petitione fructus․ item si usus fructus petitus sit, Proculus ait in fructus perceptos condemnari. præterea Gallus Ælius putat, si vestimenta aut scyphus petita sint, in fructu hæc numeranda esse, quod locata ea re mercedis nomine capi potuerit.
D.22.1.19.1 Iter quoque et actus si petitus sit, vix est ut fructus ulli possint æstimari, nisi si quis commodum in fructibus numeraret, quod habiturus esset petitor, si statim eo tempore quo petisset ire agere non prohiberetur: quod admittendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
