Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 22.1.11

DE USURIS ET FRUCTIBUS ET CAUSIS ET OMNIBUS ACCESSIONIBUS ET MORA

inscriptio Paulus libro vicesimo quinto quæstionum

D.22.1.11pr. Gaius Seius qui rem publicam gerebat fæneravit pecuniam publicam sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra certa tempora non inlatis usuris graviores infligerentur: quidam debitores cessaverunt in solvendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut omne quod usurarum nomine competebat etiam pro his, qui cessaverant in usuris, suppleatur․ quæsitum est, an illud, quod amplius ex consuetudine poenæ nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio proficere deberet an rei publicæ lucro cederet․ respondi, si Gaius Seius a debitoribus usuras stipulatus esset, eas solas rei publicæ præstari oportere, quæ secundum formam ab is exigi solent, etiamsi non omnia nomina idonea sint.

D.22.1.11.1 Quid si servus publicus obligationem usurarum rei publicæ adquisiit? æquum est, quamvis ipso iure usuræ rei publicæ debeantur, tamen pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non sit parata res publica universorum debitorum fortunam suscipere. eadem fere in tutoribus Marcellus refert.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑