Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 22.1.1

DE USURIS ET FRUCTIBUS ET CAUSIS ET OMNIBUS ACCESSIONIBUS ET MORA

inscriptio Papinianus libro secundo quæstionum

D.22.1.1pr. Cum iudicio bonæ fidei disceptatur, arbitrio iudicis usurarum modus ex more regionis ubi contractum est constituitur, ita tamen, ut legi non offendat.

D.22.1.1.1 Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem invaserit vel in suos usus converterit, omnimodo etiam mora non interveniente præstabuntur usuræ.

D.22.1.1.2 Nec tamen iudex iudicii bonæ fidei recte iubebit interponi cautiones, ut, si tardius sententiæ condemnatus paruerit, futuri temporis pendantur usuræ, cum in potestate sit actoris iudicatum exigere․ Paulus notat: quid enim pertinet ad officium iudicis post condemnationem futuri temporis tractatus?

D.22.1.1.3 Papinianus ․ Circa tutelæ restitutionem pro favore pupillorum latior interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodie, sive iudex accipiatur, in diem sententiæ, sive sine iudice tutela restituatur, in eum diem quo restituit usuras præstari. plane si tutelæ iudicio nolentem experiri tutor ultro convenerit et pecuniam optulerit eamque obsignatam deposuerit, ex eo tempore non præstabit usuras.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑