Digesta Iustiniani 21.3.1
inscriptio Ulpianus libro septuagesimo sexto ad edictum
D.21.3.1pr. Marcellus scribit, si alienum fundum vendideris et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repellendum.
D.21.3.1.1 Sed et si dominus fundi heres venditori existat, idem erit dicendum.
D.21.3.1.2 Si quis rem meam mandatu meo vendiderit, vindicanti mihi rem venditam nocebit hæc exceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium solvatur.
D.21.3.1.3 Celsus ait: si quis rem meam vendidit minoris quam ei mandavi, non videtur alienata et, si petam eam, non obstabit mihi hæc exceptio: quod verum est.
D.21.3.1.4 Si servus merces peculiariter emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento liberum esse iusserit eique peculium prælegaverit et venditor a servo merces petere coeperit: exceptio in factum locum habebit, quia is tunc servus fuisset cum contraxisset.
D.21.3.1.5 Si quis rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine vitio fuerit nactus, habet exceptionem contra venditorem, nisi forte venditor iustam causam habeat, cur rem vindicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa vindicanti, replicatione adversus exceptionem utetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
