Digesta Iustiniani 21.2.8
inscriptio Iulianus libro quinto decimo digestorum
D.21.2.8 Venditor hominis emptori præstare debet, quanti eius interest hominem venditoris fuisse․ quare sive partus ancillæ sive hereditas, quam servus iussu emptoris adierit, evicta fuerit, agi ex empto potest: et sicut obligatus est venditor, ut præstet licere habere hominem quem vendidit, ita ea quoque quæ per eum adquiri potuerunt præstare debet emptori, ut habeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
