Digesta Iustiniani 21.2.75
inscriptio Venuleius libro sexto decimo stipulationum
D.21.2.75 Quod ad servitutes prædiorum attinet, si tacite secutæ sunt et vindicentur ab alio, Quintus Mucius et Sabinus existimant venditorem ob evictionem teneri non posse: nec enim evictionis nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni servitute præstandum․ si vero emptor petat viam vel actum, venditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter vel actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit․ et vera est Quinti Muci sententia, ut qui optimum maximumque fundum tradidit, liberum præstet, non etiam deberi alias servitutes, nisi hoc specialiter ab eo accessum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
