Digesta Iustiniani 21.2.71
inscriptio Paulus libro sexto decimo quæstionum
D.21.2.71 Pater filiæ nomine fundum in dotem dedit: evicto eo an ex empto vel duplæ stipulatio committatur, quasi pater damnum patiatur, non immerito dubitatur: non enim sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest nec conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio․ sed videamus, ne probabilius dicatur committi hoc quoque casu stipulationem: interest enim patris filiam dotatam habere et spem quandoque recipiendæ dotis, utique si in potestate sit․ quod si emancipata est, vix poterit defendi statim committi stipulationem, cum uno casu ad eum dos regredi possit․ numquid ergo tunc demum agere possit, cum mortua in matrimonio filia potuit dotem repetere, si evictus fundus non esset? an et hoc casu interest patris dotatam filiam habere, ut statim convenire promissorem possit? quod magis paterna affectio inducit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
