Digesta Iustiniani 21.2.69
inscriptio Scævola libro secundo quæstionum
D.21.2.69pr. Qui libertatis causam excepit in venditione, sive iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, sive condicione quæ testamento proposita fuerit impleta ad libertatem pervenerit, non tenebitur evictionis nomine.
D.21.2.69.1 Qui autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis excipere, quæ ex testamento impleta condicione ex præterito possit optingere: et ideo si præsens testamento libertas data fuerit et venditor statuliberum pronuntiavit, evictionis nomine tenetur.
D.21.2.69.2 Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiaverit, sub qua dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non omnem causam statutæ libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiaverit excepisse videbitur: veluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque post annum ad libertatem pervenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: ‘Stichus post annum liber esto’, evictionis obligatione tenebitur.
D.21.2.69.3 Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat viginti dare debere, nonne in condicionem mentitur? verum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo quidam existimaverunt hoc quoque casu evictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas Servii prævaluit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, videlicet quia putabat eum, qui pronuntiasset servum viginti dare iussum, condicionem excepisse, quæ esset in dando.
D.21.2.69.4 Servus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare iussum․ si nulla reliqua sunt quæ servus dare debeat et per hoc adita hereditate liber factus est, obligatio evictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur․ si centum in reliquis habet, potest videri heres non esse mentitus, quoniam rationes reddere iussus intellegitur summam pecuniæ quæ ex reliquis colligitur iussus dare: cui consequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, veluti sola quinquaginta, ut, cum eam pecuniam dederit, ad libertatem pervenerit, de reliquis quinquaginta actio ex empto competat.
D.21.2.69.5 Sed et si quis in venditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem autem libertatis celaverit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim exprimitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiaverit, evictionis quidem nomine non teneri, si condicione impleta servus ad libertatem pervenerit, sed empti iudicio teneri, si modo condicionem, quam sciebat præpositam esse, celavit: sicuti qui fundum tradit et, cum sciat certam servitutem deberi, perfusorie dixerit: ‘itinera actus quibus sunt utique sunt, recte recipitur’, evictionis quidem nomine se liberat, sed quia decepit emptorem, empti iudicio tenetur.
D.21.2.69.6 In fundo vendito cum modus pronuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iugeribus dictis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
