Digesta Iustiniani 21.2.66
inscriptio Papinianus libro vicesimo octavo quæstionum
D.21.2.66pr. Si, cum venditor admonuisset emptorem, ut Publiciana potius vel ea actione quæ de fundo vectigali proposita est experiretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipulatio․ non idem in Serviana quoque actione probari potest: hæc enim etsi in rem actio est, nudam tamen possessionem avocat et soluta pecunia venditori dissolvitur: unde fit, ut emptori suo nomine non competat.
D.21.2.66.1 Si is qui rei publicæ causa afuit fundum petat, utilis possessori pro evictione competit actio․ item si privatus a milite petat, eadem æquitas est emptori restituendæ pro evictione actionis.
D.21.2.66.2 Si secundus emptor venditorem eundemque emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit secuta, quodcumque ex causa iudicati præstiterit procurator ut in rem suam datus, ex stipulatu consequi non poterit: sed quia damnum evictionis ad personam pertinuit emptoris, qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis æstimationem agetur ex vendito.
D.21.2.66.3 Divisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et dominus ratam habuit, evictis prædiis in dominum actio dabitur, quæ daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet ut melioris aut deterioris agri facti causa finem pretii, quo fuerat tempore divisionis æstimatus, deminuat vel excedat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
