Digesta Iustiniani 21.2.64
inscriptio Papinianus libro septimo quæstionum
D.21.2.64pr. Ex mille iugeribus traditis ducenta flumen abstulit․ si postea pro indiviso ducenta evincantur, duplæ stipulatio pro parte quinta, non quarta præstabitur: nam quod perit, damnum emptori, non venditori attulit․ si totus fundus quem flumen deminuerat evictus sit, iure non deminuetur evictionis obligatio, non magis quam si incuria fundus aut servus traditus deterior factus sit: nam et e contrario non augetur quantitas evictionis, si res melior fuerit effecta.
D.21.2.64.1 Quod si modo terræ integro qui fuerat traditus ducenta iugera per alluvionem accesserunt ac postea pro indiviso pars quinta totius evicta sit, perinde pars quinta præstabitur, ac si sola ducenta de illis mille iugeribus quæ tradita sunt fuissent evicta, quia alluvionis periculum non præstat venditor.
D.21.2.64.2 Quæsitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluvio per aliam partem fundi ducenta attulisset ac postea pro indiviso quinta pars evicta esset: pro qua parte auctor teneretur. dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque quarta debeatur evictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis residuis sola centum sexaginta fuissent evicta: nam reliqua quadraginta, quæ universo fundo decesserunt, pro rata novæ regionis esse intellegi.
D.21.2.64.3 Ceterum cum pro diviso pars aliqua fundi evincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis præstatur evictio.
D.21.2.64.4 Qui unum iugerum pro indiviso solum habuit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem dimidiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
