Digesta Iustiniani 21.2.63.1
inscriptio Modestinus libro quinto responsorum
D.21.2.63pr. Herennius Modestinus respondit non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro evictione interposita non esset, si pacto ei remissa esset denuntiandi necessitas.
D.21.2.63.1 Gaia Sei fundum a Lucio Titio emerat et quæstione mota fisci nomine auctorem laudaverat et evictione secuta fundus ablatus et fisco adiudicatus est venditore præsente: quæritur, cum emptrix non provocaverat, an venditorem poterit convenire․ Herennius Modestinus respondit, sive quod alienus fuit cum veniret sive quod tunc obligatus, evictus est, nihil proponi, cur emptrici adversus venditorem actio non competat.
D.21.2.63.2 Herennius Modestinus respondit: si emptor appellavit et bonam causam vitio suo ex præscriptione perdidit, ad auctorem reverti non potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
