Digesta Iustiniani 21.2.44
inscriptio Alfenus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum
D.21.2.44 Scapham non videri navis esse respondit nec quicquam coniunctum habere, nam scapham ipsam per se parvam naviculam esse: omnia autem, quæ coniuncta navi essent (veluti gubernacula malus antemnæ velum), quasi membra navis esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
