Digesta Iustiniani 21.2.43
inscriptio Iulianus libro quinquagesimo octavo digestorum
D.21.2.43 Vaccæ emptor, si vitulus qui post emptionem natus est evincatur, agere ex duplæ stipulatione non potest, quia nec ipsa nec usus fructus evincitur․ nam quod dicimus vitulum fructum esse vaccæ, non ius, sed corpus demonstramus, sicuti prædiorum frumenta et vinum fructum recte dicimus, cum constet eadem hæc non recte usum fructum appellari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
