Digesta Iustiniani 21.2.32
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo sexto ad Sabinum
D.21.2.32pr. Quia dicitur, quotiens plures res in stipulationem deducuntur, plures esse stipulationes, an et in duplæ stipulatione hoc idem sit, videamus․ cum quis stipulatur ‘fugitivum non esse, erronem non esse’ et cetera quæ ex edicto ædilium curulium promittuntur, utrum una stipulatio est an plures? et ratio facit, ut plures sint.
D.21.2.32.1 Ergo et illud procedit, quod Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit․ egit, inquit, quanti minoris propter fugam servi, deinde agit propter morbum: id agendum est, inquit, ne lucrum faciat emptor et bis eiusdem vitii æstimationem consequatur․ fingamus emptum decem, minoris autem empturum fuisse duobus, si tantum fugitivum esse scisset emptor: hæc consecutum propter fugam mox comperisse, quod non esset sanus: similiter duobus minoris empturum fuisse, si de morbo non ignorasset: rursus consequi debebit duo: nam et si de utroque simul egisset, quattuor esset consecuturus, quia eum forte, qui neque sanus et fugitivus esset, sex tantum esset empturus. secundum hæc sæpius ex stipulatu agi poterit: neque enim ex una stipulatione, sed ex pluribus agitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
