Digesta Iustiniani 21.2.31
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo secundo ad Sabinum
D.21.2.31 Si ita quis stipulanti spondeat ‘sanum esse, furem non esse, vispellionem non esse’ et cetera, inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est․ sed ego puto verius hanc stipulationem ‘furem non esse, vispellionem non esse, sanum esse’ utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse vel horum quid non esse․ sed et si cui horum fuerit adiectum ‘præstari’, multo magis valere stipulationem: alioquin stipulatio quæ ab ædilibus proponitur inutilis erit, quod utique nemo sanus probabit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
