Digesta Iustiniani 21.2.3.ult
inscriptio Paulus libro decimo ad Sabinum
D.21.2.3 Cum in venditione servi peculium semper exceptum esse intellegitur, is homo ex peculio summam quandam secum abstulerat․ si propter hanc causam furti cum emptore actum sit, non reverteretur emptor ad venditorem ex stipulatione duplæ, quia furtis noxisque solutum esse præstari debet venditionis tempore, hæc autem actio postea esse coeperit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
