Digesta Iustiniani 21.2.21
inscriptio Ulpianus libro vicesimo nono ad Sabinum
D.21.2.21pr. Si servus venditus decesserit antequam evincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum evincat, sed factum humanæ sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit.
D.21.2.21.1 Inde Iulianus libro quadragesimo tertio eleganter definit duplæ stipulationem tunc committi, quotiens res ita amittitur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam evictionem.
D.21.2.21.2 Et ideo ait, si emptor hominis mota sibi controversia venditorem dederit procuratorem isque victus litis æstimationem sustulerit, stipulationem duplæ non committi, quia nec mandati actionem procurator hic idemque venditor habet, ut ab emptore litis æstimationem consequatur: cum igitur neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamvis, si ipse iudicio accepto victus esset et litis æstimationem sustulisset, placeat committi stipulationem, ut et ipse Iulianus eodem libro scripsit․ neque enim habere licet eum, cuius si pretium quis non dedisset, ab adversario auferretur: prope enim hunc ex secunda emptione, id est ex litis æstimatione emptori habere licet, non ex pristina.
D.21.2.21.3 Idem Iulianus eodem libro scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, sed non statim eum ad venditorem regressurum et ex duplæ stipulatione acturum, quia interim non propter evictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, inquit, cum adprehenderit possessionem fugitivi, tunc committi stipulationem Iulianus ait․ nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset․ ubi igitur litis æstimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cavit, non prius, nisi restituerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
