Digesta Iustiniani 21.2.1
inscriptio Ulpianus libro vicesimo octavo ad Sabinum
D.21.2.1 Sive tota res evincatur sive pars, habet regressum emptor in venditorem․ sed cum pars evincatur, si quidem pro indiviso evincatur, regressum habet pro quantitate evictæ partis: quod si certus locus sit evictus, non pro indiviso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus․ quid enim, si quod fuit in agro pretiosissimum, hoc evictum est, aut quod fuit in agro vilissimum? æstimabitur loci qualitas, et sic erit regressus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
