Digesta Iustiniani 21.1.62
inscriptio Modestinus libro octavo differentiarum
D.21.1.62 Ad res donatas edictum ædilium curulium non pertinere dicendum est: etenim quid se restituturum donator repromittit, quando nullum pretium interveniat? quid ergo si res ab eo cui donata est melior facta sit, numquid quanti eius qui meliorem fecit interest donator conveniatur? quod minime dicendum est, ne eo casu liberalitatis suæ donator poenam patiatur․ itaque si qua res donetur, necesse non erit ea repromittere, quæ in rebus venalibus ædiles repromitti iubent. sane de dolo donator obligare se et debet et solet, ne quod benigne contulerit fraudis consilio revocet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
