Digesta Iustiniani 21.1.57
inscriptio Paulus libro quinto quæstionum
D.21.1.57pr. Si servus mancipium emit et dominus redhibitoria agat, non aliter ei venditor daturus est, quam si omnia præstiterit quæ huic actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, nisi pretium totum solverit, nihil consequitur.
D.21.1.57.1 Quod si servus vel filius vendiderit, redhibitoria in peculium competit․ in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos moveat, quod antequam reddatur servus non est in peculio (non enim potest esse in peculio servus, qui adhuc emptoris est): sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: igitur si servus decem milibus emptus quinque milibus sit, hæc quoque in peculio esse dicemus․ hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus domino debeat, eveniet, ut hominem præstet et nihil consequatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
