Digesta Iustiniani 21.1.48
inscriptio Pomponius libro vicesimo tertio ad Sabinum
D.21.1.48pr. si tamen sine culpa actoris familiæve eius vel procuratoris mortuus sit.
D.21.1.48.1 Audiendus est is, qui de vitio vel morbo servi querens retinere eum velit.
D.21.1.48.2 Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibitoria exclusus velit intra annum æstimatoria agere.
D.21.1.48.3 Ei, qui servum vinctum vendiderit, ædilicium edictum remitti æquum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare in vinculis fuisse:
D.21.1.48.4 In ædiliciis actionibus exceptionem opponi æquum est, si emptor sciret de fuga aut vinculis aut ceteris rebus similibus, ut venditor absolvatur.
D.21.1.48.5 Ædiliciæ actiones et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quæ postea accesserint et quod experiri potuerint, quærantur.
D.21.1.48.6 Non solum de mancipiis, sed de omni animali hæ actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant.
D.21.1.48.7 Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno vitio agere et prædicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur.
D.21.1.48.8 Simplariarum venditionum causa ne sit redhibitio, in usu est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
