Digesta Iustiniani 21.1.4.7
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.4pr. ob quæ vitia negat redhibitionem esse, ex empto dat actionem.
D.21.1.4.1 Sed si vitium corporis usque ad animum penetrat, forte si propter febrem loquantur aliena vel qui per vicos more insanorum deridenda loquantur, in quos id animi vitium ex corporis vitio accidit, redhiberi posse.
D.21.1.4.2 Item aleatores et vinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos.
D.21.1.4.3 Idem Pomponius ait, quamvis non valide sapientem servum venditor præstare debeat, tamen, si ita fatuum vel morionem vendiderit, ut in eo usus nullus sit, videri vitium․ et videmur hoc iure uti, ut vitii morbique appellatio non videatur pertinere nisi ad corpora: animi autem vitium ita demum præstabit venditor, si promisit, si minus, non․ et ideo nominatim de errone et fugitivo excipitur: hoc enim animi vitium est, non corporis․ unde quidam iumenta pavida et calcitrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc vitium esse.
D.21.1.4.4 In summa si quidem animi tantum vitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id vitium animi reticuit: si autem corporis solius vitium est aut et corporis et animi mixtum vitium, redhibitio locum habebit.
D.21.1.4.5 Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de sontico morbo, nec mirum hoc videri Pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic ipse morbus obstet.
D.21.1.4.6 Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta levis lippitudo aut levis dentis auriculæve dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
