Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.33

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.33pr. Proinde Pomponius ait iustam causam esse, ut quod in venditione accessurum esse dictum est tam integrum præstetur, quam illud præstari debuit quod principaliter veniit: nam iure civili, ut integra sint quæ accessura dictum fuerit, ex empto actio est, veluti si dolia accessura fundo dicta fuerint․ sed hoc ita, si certum corpus accessurum fuerit dictum: nam si servus cum peculio venierit, ea mancipia quæ in peculio fuerint sana esse præstare venditor non debet, quia non dixit certum corpus accessurum, sed peculium tale præstare oportere, et quemadmodum certam quantitatem peculii præstare non debet, ita nec hoc․ eandem rationem facere Pomponius ait, ut etiam, si hereditas aut peculium servi venierit, locus edicto ædilium non sit circa ea corpora, quæ sunt in hereditate aut in peculio․ idem probat et si fundus cum instrumento venierit et in instrumento mancipia sint․ puto hanc sententiam veram, nisi si aliud specialiter actum esse proponatur.

D.21.1.33.1 Si vendita res redhibeatur, servus quoque qui rei accessit, licet nullum in eo vitium sit, redhibetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑