Digesta Iustiniani 21.1.32
inscriptio Gaius libro secundo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.32 Itaque sicut superius venditor de morbo vitiove et ceteris quæ ibi comprehensa sunt prædicere iubetur, et præterea in his causis non esse mancipium ut promittat præcipitur: ita et cum accedat alii rei homo, eadem et prædicere et promittere compellitur․ quod non solum hoc casu intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem Stichum, sed etiam si generaliter omnia mancipia quæ in fundo sint accedant venditioni.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
