Digesta Iustiniani 21.1.31
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.31pr. Quodsi nolit venditor hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum․ ob hæc ergo, quæ propter servum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: ceterum poterit evitare præstationem venditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii præstationem eorumque quæ pretium sequuntur solam non evitabit.
D.21.1.31.1 Si venditor pronuntiaverit vel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum servus fecit: esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res subtraxit, intellegendum est.
D.21.1.31.2 Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post venditionem natum erit reddetur, sive unus partus sit sive plures.
D.21.1.31.3 Sed et si forte usus fructus proprietati adcreverit, indubitate hic quoque restituetur.
D.21.1.31.4 Si peculium quæsiit apud emptorem, quid de hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquendum, si aliunde crevit, venditori restituendum est.
D.21.1.31.5 Si plures heredes sint emptoris, an omnes ad redhibendum consentire debeant, videamus․ et ait Pomponius omnes consentire debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, ne forte venditor iniuriam patiatur, dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is homo sit.
D.21.1.31.6 Idem ait homine mortuo vel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte agere․ pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si quo deterior homo factus est pro parte præstabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod divisionem non recipiat, ut puta ancillæ partus: in hoc enim idem servandum est, quod in ipsa matre vendita, quam pro parte redhiberi posse negavimus.
D.21.1.31.7 Marcellus quoque scribit, si servus communis servum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte sua redhibere servum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes exstiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt.
D.21.1.31.8 Idem Marcellus ait non posse alterum ex dominis consequi actione ex empto, ut sibi pro parte venditor tradat, si pro portione pretium dabit: et hoc in emptoribus servari oportere ait: nam venditor pignoris loco quod vendidit retinet, quoad emptor satisfaciat.
D.21.1.31.9 Pomponius ait, si unus ex heredibus vel familia eius vel procurator culpa vel dolo fecerit rem deteriorem, æquum esse in solidum eum teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditius esse, si omnes heredes unum procuratorem ad agendum dederunt․ tunc et si quo deterior servus culpa unius heredum factus est et hoc solutum est, ceteri familiæ herciscundæ iudicium adversus eum habent, quia propter ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere.
D.21.1.31.10 Si venditori plures heredes exstiterint, singulis pro portione hereditaria poterit servus redhiberi․ et si servus plurium venierit, idem erit dicendum: nam si unus a pluribus vel plures ab uno vel plura mancipia ab uno emantur, verius est dicere, si quasi plures rei fuerunt venditores, singulis in solidum redhibendum: si tamen partes emptæ sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, cum altero autem agi quanto minoris․ item si plures singuli partes ab uno emant, tunc pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum redhibebit.
D.21.1.31.11 Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quæretur, numquid culpa emptoris vel familiæ eius vel procuratoris homo demortuus sit: nam si culpa eius decessit, pro vivo habendus est, et præstentur ea omnia, quæ præstarentur, si viveret.
D.21.1.31.12 Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque occasionem morti emptor præstitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sanari possit, vel malum adhibuit, sed culpa sua.
D.21.1.31.13 Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iudicis veniet, qualiter mortuus sit: ut enim et Pedio videtur, ea, quæcumque post litis contestationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant.
D.21.1.31.14 Quod in procuratore diximus, idem et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interveniunt: et ita Pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse præstare non inique dominum cogi.
D.21.1.31.15 Idem Pedius ait familiæ appellatione et filios familias demonstrari: facta enim domesticorum redhibitoria agentem præstare voluit.
D.21.1.31.16 Si quis egerit quanto minoris propter servi fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? et quidem sæpius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait Iulianus id agendum esse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei æstimationem consequatur.
D.21.1.31.17 In factum actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc quæritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, nec immerito: iniquum est enim, posteaquam venditor agnovit recipiendo mancipium esse id in causa redhibitionis, tunc quæri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de tempore quæretur, an intra tempora redhibitus esse videatur.
D.21.1.31.18 Illud plane hæc actio exigit, ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu placuerit, ut redhibeatur․ conventio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed ipsa redhibitio.
D.21.1.31.19 Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei servo in venditione accessit.
D.21.1.31.20 Quia adsidua est duplæ stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si duplam venditor mancipii non caveat: ea enim, quæ sunt moris et consuetudinis, in bonæ fidei iudiciis debent venire.
D.21.1.31.21 Qui mancipia vendunt, nationem cuiusque in venditione pronuntiare debent: plerumque enim natio servi aut provocat aut deterret emptorem: idcirco interest nostra scire nationem: præsumptum etenim est quosdam servos bonos esse, quia natione sunt non infamata, quosdam malos videri, quia ea natione sunt, quæ magis infamis est. quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium.
D.21.1.31.22 Si quid ita venierit, ut, nisi placuerit, intra præfinitum tempus redhibeatur, ea conventio rata habetur: si autem de tempore nihil convenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non․ si vero convenerit, ut in perpetuum redhibitio fiat, puto hanc conventionem valere.
D.21.1.31.23 Item si tempus sexaginta dierum præfinitum redhibitioni præteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causæ autem cognitione hoc versabitur, si aut mora fuit per venditorem, aut non fuit præsens cui redderetur, aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei magis displicuerat.
D.21.1.31.24 In his autem actionibus eadem erunt observanda, quæ de partu fructibus accessionibus quæque de mortuo redhibendo dicta sunt.
D.21.1.31.25 Quod emptioni accedit, partem esse venditionis prudentibus visum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
