Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.29

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.29pr. Illud sciendum est, si emptor venditori hæc non præstat, quæ desiderantur in hac actione, non posse ei venditorem condemnari: si autem emptori venditor ista non præstat, condemnabitur ei.

D.21.1.29.1 Item emptori præstandum est, ut pecuniæ, cuius nomine obligatus erit, liberetur, sive ipsi venditori obligatus sit sive etiam alii.

D.21.1.29.2 Condemnatio autem fit, quanti ea res erit: ergo excedet pretium an non, videamus․ et quidem continet condemnatio pretium accessionesque․ an et usuras pretii consequatur, quasi quod sua intersit debeat accipere, maxime cum fructus quoque ipse restituat? et placet consecuturum.

D.21.1.29.3 Si quid tamen damni sensit vel si quid pro servo impendit, consequetur arbitrio iudicis, sic tamen, non ut ei horum nomine venditor condemnetur, ut ait Iulianus, sed ne alias compellatur hominem venditori restituere, quam si eum indemnem præstet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑