Digesta Iustiniani 21.1.25
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.25pr. Ædiles etiam hoc præstare emptorem volunt, si in aliquo deterior factus sit servus, sed ita demum, si post venditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium quod ante factum est.
D.21.1.25.1 Sive ergo ipse deteriorem eum fecit sive familia eius sive procurator, tenebit actio.
D.21.1.25.2 Familiæ appellatione omnes qui in servitio sunt continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide serviunt, vel alieni: accipe eos quoque qui in potestate eius sunt.
D.21.1.25.3 Procuratoris fit mentio in hac actione: sed Neratius procuratorem hic eum accipiendum ait, non quemlibet, sed cui universa negotia aut id ipsum, propter quod deterius factum sit, mandatum est.
D.21.1.25.4 Pedius ait æquum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto procuratoris et familiæ, quod non fuit passurus servus nisi venisset: quod autem passurus erat etiam, si non venisset, in eo concedi emptori servi sui noxæ deditionem et ex eo, inquit, quod procurator commisit, solum actionum præstandarum necessitatem ei iniungi.
D.21.1.25.5 Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris servus deterior factus sit? æque condemnabitur.
D.21.1.25.6 Hoc autem, quod deterior factus est servus, non solum ad corpus, sed etiam ad animi vitia referendum est, ut puta si imitatione conservorum apud emptorem talis factus est, aleator forte vel vinarius vel erro evasit.
D.21.1.25.7 Sed notandum est, quod non permittitur emptori ex huiusmodi causis noxæ dedere servum suum: nec enim factum servorum suorum itemque procuratoris præstat.
D.21.1.25.8 Item sciendum est hæc omnia, quæ exprimuntur edicto ædilium, præstare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contestatam contigisset, præstaretur․ ceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio versatur, et tam fructus veniunt quam id quo deterior factus est ceteraque veniunt: iudici enim statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quæcumque in iudicio versantur: ea autem quæ ante iudicium contingunt non valde ad eum pertinent, nisi fuerint ei nominatim iniuncta.
D.21.1.25.9 Præterea in edicto adicitur sic: ‘et quanta pecunia pro eo homine soluta accessionisve nomine data erit, non reddetur: cuiusve pecuniæ quis eo nomine obligatus erit, non liberabitur’.
D.21.1.25.10 Ordine fecerunt ædiles, ut ante venditori emptor ea omnia, quæ supra scripta sunt, præstet, sic deinde pretium consequatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
