Digesta Iustiniani 21.1.23.2
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium
D.21.1.23pr. Cum autem redhibitio fit, si deterius mancipium sive animo sive corpore ab emptore factum est, præstabit emptor venditori, ut puta si stupratum sit aut sævitia emptoris fugitivum esse coeperit: et ideo, inquit Pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis æstimetur et venditori præstetur․ quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem quæ diximus nolit emptor reddere, sufficiat venditori ex vendito actio.
D.21.1.23.1 Iubent ædiles restitui et quod venditioni accessit et si quas accessiones ipse præstiterit, ut uterque resoluta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si venditio facta non esset.
D.21.1.23.2 Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit․ capitalem fraudem admittere est tale aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: veteres enim fraudem pro poena ponere solebant. capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ceterum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum․ unde Pomponius ait neque impuberem neque furiosum capitalem fraudem videri admisisse.
D.21.1.23.3 Excipitur et ille, qui mortis consciscendæ causa quid fecerit․ malus servus creditus est, qui aliquid facit, quo magis se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit sive medicamentum pro veneno bibit præcipitemve se ex alto miserit aliudve quid fecerit, quo facto speravit mortem perventuram, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc adversus se ausus est.
D.21.1.23.4 Si servus sit qui vendidit vel filius familias in dominum vel patrem de peculio ædilicia actio competit: quamvis enim poenales videantur actiones, tamen quoniam ex contractu veniunt, dicendum est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere․ proinde et si filia familias vel ancilla distraxit, æque dicendum est actiones ædilicias locum habere.
D.21.1.23.5 Hæ actiones quæ ex hoc edicto oriuntur etiam adversus heredes omnes competunt.
D.21.1.23.6 Et si bona fide nobis servient (liberi forte homines vel servi alieni) qui vendiderunt, potest dici etiam hos hoc edicto contineri.
D.21.1.23.7 Iulianus ait iudicium redhibitoriæ actionis utrumque, id est venditorem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere.
D.21.1.23.8 Quare sive emptori servus furtum fecerit sive alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid præstiterit, non aliter hominem venditori restituere iubetur, quam si indemnem eum præstiterit․ quid ergo, inquit Iulianus, si noluerit venditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam præstare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem passurum, qui cum posset hominem noxæ dedere, maluerit litis æstimationem sufferre: et videtur mihi Iuliani sententia humanior esse.
D.21.1.23.9 Cum redhibetur mancipium, si quid ad emptorem pervenit vel culpa eius non pervenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus percepit mercedesve a servo vel conductore servi accepit, sed etiam si a venditore fuerit idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quovis alio possessore fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus est, id præstet: item si legatum vel hereditas servo obvenerit․ neque refert, potuerit hæc consequi venditor an non potuerit, si servum non vendidisset: ponamus enim talem esse, qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil hæc res nocebit. Pedius quidem etiam illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator servum heredem scripserit vel ei legaverit, quia et si venditio remansisset, nihil hæc res emptori proderat: et per contrarium, inquit, si contemplatione venditoris institutus proponeretur, tamen diceremus restituere emptorem non debere venditori, si nollet eum redhibere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
