Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.19

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.19pr. Sciendum tamen est quædam et si dixerit præstare eum non debere, scilicet ea, quæ ad nudam laudem servi pertinent: veluti si dixerit frugi probum dicto audientem․ ut enim Pedius scribit, multum interest, commendandi servi causa quid dixerit, an vero præstaturum se promiserit quod dixit.

D.21.1.19.1 Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confugisse, oportet eum id præstare.

D.21.1.19.2 Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod verbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et ad nudam promissionem sive pollicitationem vel ad sponsum․ secundum quod incipiet is, qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conveniri et redhibitoriis actionibus: non novum, nam et qui ex empto potest conveniri, idem etiam redhibitoriis actionibus conveniri potest.

D.21.1.19.3 Ea autem sola dicta sive promissa admittenda sunt, quæcumque sic dicuntur, ut præstentur, non ut iactentur.

D.21.1.19.4 Illud sciendum est: si quis artificem promiserit vel dixerit, non utique perfectum eum præstare debet, sed ad aliquem modum peritum, ut neque consummatæ scientiæ accipias, neque rursum indoctum esse in artificium: sufficiet igitur talem esse, quales volgo artifices dicuntur.

D.21.1.19.5 Deinde aiunt ædiles: ‘emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus’․ pollicentur emptori actionem et successoribus eius qui in universum ius succedunt․ emptorem accipere debemus eum qui pretio emit․ sed si quis permutaverit, dicendum est utrumque emptoris et venditoris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri.

D.21.1.19.6 Tempus autem redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto minoris agitur, annus utilis est․ sed tempus redhibitionis ex die venditionis currit aut, si dictum promissumve quid est, ex eo ex quo dictum promissumve quid est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑