Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.18

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Gaius libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.18pr. Si quid venditor de mancipio adfirmaverit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut æstimatorio (id est quanto minoris) iudicio agere potest: verbi gratia si constantem aut laboriosum aut curracem vigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmaverit, et is ex diverso levis protervus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inveniatur․ hæc omnia videntur eo pertinere, ne id quod adfirmaverit venditor amare ab eo exigatur, sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmaverit, non exacta gravitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et vigilacem adfirmaverit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed hæc omnia ex bono et æquo modice desiderentur․ idem et in ceteris quæ venditor adfirmaverit intellegemus.

D.21.1.18.1 Venditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio præstare debet: qui vero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere videtur, etiamsi mediocrem cocum præstet․ idem et in ceteris generibus artificiorum.

D.21.1.18.2 Æque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse servum, sufficit, si is vel minimum habeat peculium.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑