Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.17

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.17pr. Quid sit fugitivus, definit Ofilius: fugitivus est, qui extra domini domum fugæ causa, quo se a domino celaret, mansit.

D.21.1.17.1 Cælius autem fugitivum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad dominum redeat, tametsi mutato consilio ad eum revertatur: nemo enim tali peccato, inquit, pænitentia sua nocens esse desinit.

D.21.1.17.2 Cassius quoque scribit fugitivum esse, qui certo proposito dominum relinquat.

D.21.1.17.3 Item apud Vivianum relatum est fugitivum fere ab affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum qui hostem aut latronem, incendium ruinamve fugeret, quamvis fugisse verum est non tamen fugitivum esse․ item ne eum quidem, qui a præceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitivum, si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur․ idemque probat et si ab eo fugerit cui erat commodatus, si propter eandem causam fugerit․ idem probat Vivianus et si sævius cum eo agebat․ hæc ita, si eos fugisset et ad dominum venisset: ceterum si ad dominum non venisset, sine ulla dubitatione fugitivum videri ait.

D.21.1.17.4 Idem ait: interrogatus Proculus de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugæ nactus occasionem se subtraheret, ait, tametsi fugere non posset videri, qui domi mansisset, tamen eum fugitivum fuisse: sin autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini effervesceret, fugitivum non esse, sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animadverteret verberibus se adficere velle, præripuisset se ad amicum, quem ad precandum perduceret․ ne eum quidem fugitivum esse, qui in hoc progressus est, ut se præcipitaret (ceterum etiam eum quis fugitivum diceret, qui domi in altum locum ad præcipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi consciscere voluisse․ illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum esse fugitivum, qui nocte aliqua sine voluntate domini emansisset, non esse verum, sed ab affectu animi cuiusque æstimandum.

D.21.1.17.5 Idem Vivianus ait, si a magistro puer recessit et rursus ad matrem pervenit, cum quæreretur, num fugitivus esset: si celandi causa quo, ne ad dominum reverteretur, fugisset, fugitivum esse: sin vero ut per matrem faciliorem deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitivum.

D.21.1.17.6 Cælius quoque scribit, si servum emeris, qui se in Tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino discessisset, non esse fugitivum, sed si fugæ prius consilium habuit, deinde mutata voluntate in Tiberim se deiecit, manere fugitivum․ eadem probat et de eo, qui de ponte se præcipitavit․ hæc omnia vera sunt, quæ Cælius scribit.

D.21.1.17.7 Idem ait, si servus tuus fugiens vicarium suum secum abduxit: si vicarius invitus aut imprudens secutus est neque occasionem ad te redeundi nactus prætermisit, non videri fugitivum fuisse: sed si aut olim cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognovit quid acti esset et redire ad te cum posset noluit, contra esse․ idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit.

D.21.1.17.8 Idem Cælius ait, si servus, cum in fundo esset, exisset de villa ea mente, ut profugeret et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset, comprehendisset, fugitivum videri: animum enim fugitivum facere.

D.21.1.17.9 Idem ait nec eum, qui ad fugam gradum unum alterumve promovit vel etiam currere coepit, si dominum sequentem non potest evadere, non esse fugitivum.

D.21.1.17.10 Idem recte ait libertatis cuiusdam speciem esse fugisse, hoc est potestate dominica in præsenti liberatum esse.

D.21.1.17.11 Pignori datus servus debitorem quidem dominum habet, sed si, posteaquam ius suum exercuit creditor, ei se subtraxit, potest fugitivus videri.

D.21.1.17.12 Apud Labeonem et Cælium quæritur, si quis in asylum confugerit aut eo se conferat, quo solent venire qui se venales postulant, an fugitivus sit: ego puto non esse eum fugitivum, qui id facit quod publice facere licere arbitratur․ ne eum quidem, qui ad statuam Cæsaris confugit, fugitivum arbitror: non enim fugiendi animo hoc facit․ idem puto et in eum, qui in asylum vel quod aliud confugit, quia non fugiendi animo hoc facit: si tamen ante fugit et postea se contulit, non ideo magis fugitivus esse desinit.

D.21.1.17.13 Item Cælius scribit placere eum quoque fugitivum, qui eo se conferat, unde eum dominus reciperare non possit, multoque magis illum fugitivum esse, qui eo se conferat, unde abduci non possit.

D.21.1.17.14 Erronem ita definit Labeo pusillum fugitivum esse, et ex diverso fugitivum magnum erronem esse․ sed proprie erronem sic definimus: qui non quidem fugit, sed frequenter sine causa vagatur et temporibus in res nugatorias consumptis serius domum redit.

D.21.1.17.15 Apud Cælium scriptum est: liberti apud patronum habitantis sic, ut sub una clave tota eius habitatio esset, servus ea mente, ne rediret ad eum, extra habitationem liberti fuit, sed intra ædes patroni, et tota nocte oblituit: videri esse fugitivum Cælius ait․ plane si talem custodiam ea habitatio non habuit et in ea cella libertus habitavit, cui commune et promiscuum plurium cellarum iter est, contra placere debere Cælius ait et Labeo probat.

D.21.1.17.16 Idem Cælius ait servum in provinciam missum a domino, cum eum mortuum esse et testamento se liberum relictum audisset et in eodem officio permansisset tantumque pro libero se gerere coepisset, hunc non esse fugitivum: nec enim mentiendo se liberum, inquit, fugitivus esse coepit, quia sine fugæ consilio id fecit.

D.21.1.17.17 Quod aiunt ædiles ‘noxa solutus non sit’, sic intellegendum est, ut non hoc debeat pronuntiari nullam eum noxam commisisse, sed illud noxa solutum esse, hoc est noxali iudicio subiectum non esse: ergo si noxam commisit nec permanet, noxa solutus videtur.

D.21.1.17.18 Noxas accipere debemus privatas, hoc est eas, quæcumque committuntur ex delictis, non publicis criminibus, ex quibus agitur iudiciis noxalibus: denique specialiter cavetur infra de capitalibus fraudibus․ ex privatis autem noxiis oritur damnum pecuniarium, si quis forte noxæ dedere noluerit, sed litis æstimationem sufferre.

D.21.1.17.19 Si quis talis sit servus, qui omnino manumitti non possit ex constitutionibus, vel si sub poena vinculorum distractus sit a domino vel ab aliqua potestate damnatus vel si exportandus: æquissimum erit etiam hoc prædici.

D.21.1.17.20 Si quis adfirmaverit aliquid adesse servo nec adsit, vel abesse et adsit, ut puta si dixerit furem non esse et fur sit, si dixerit artificem esse et non sit: hi enim, quia quod adseveraverunt non præstant, adversus dictum promissumve facere videntur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑