Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.14

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.14pr. Quæritur de ea muliere, quæ semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait Sabinus, si vulvæ vitio hoc contingit, morbosam esse.

D.21.1.14.1 Si mulier prægnas venierit, inter omnes convenit sanam eam esse: maximum enim ac præcipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum:

D.21.1.14.2 Puerperam quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam valetudinem immitteret.

D.21.1.14.3 De sterili Cælius distinguere Trebatium dicit, ut, si natura sterilis sit, sana sit, si vitio corporis, contra.

D.21.1.14.4 Item de eo qui urinam facit quæritur․ et Pedius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno vinoque pressus aut etiam pigritia surgendi urinam faciat: sin autem vitio vesicæ collectum umorem continere non potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia vitiosam vesicam habet, redhiberi posse: et verius est quod Pedius.

D.21.1.14.5 Idem ait, si uva alicuius præcisa sit, tollere magis quam præstare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibitioni locum, sin autem vitium perseveret, redhibitionem locum habere.

D.21.1.14.6 Si quis digitis coniunctis nascatur, non videtur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus.

D.21.1.14.7 Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non videri constat.

D.21.1.14.8 Si quis ἀντιάδας habeat, an redhiberi quasi vitiosus possit, quæritur․ et si ἀντιάδες hæ sunt quas existimo, id est inveteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui ἀντιάδας habet vitiosus est.

D.21.1.14.9 Si venditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse dixerit aut promiserit, standum est eo quod convenit (remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus), nisi sciens venditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam esse de dolo malo replicationem.

D.21.1.14.10 Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen morbus sit, qui omnibus potuit apparere (ut puta cæcus homo venibat, aut qui cicatricem evidentem et periculosam habebat vel in capite vel in alia parte corporis), eius nomine non teneri Cæcilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim morbos vitiaque pertinere edictum ædilium probandum est, quæ quis ignoravit vel ignorare potuit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑