Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.12

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.12pr. Qui clavum habet, morbosus est: sed et polyposus.

D.21.1.12.1 Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem habet, si recte iis utatur, sanum videri Pedius scribit: ait enim inæqualitatem maxillarum oculorum brachiorum, si nihil ex ministerio præstando subtrahit, extra redhibitionem esse․ sed et latus vel crus brevius potest adferre impedimentum: ergo et hic erit redhibendus.

D.21.1.12.2 Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus videtur.

D.21.1.12.3 Item sciendum est scævam non esse morbosum vel vitiosum, præterquam si inbecillitate dextræ validius sinistra utitur: sed hunc non scævam, sed mancum esse.

D.21.1.12.4 Is cui os oleat an sanus sit quæsitum est: Trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, veluti hircosum, strabonem: hoc enim ex illuvie oris accidere solere․ si tamen ex corporis vitio id accidit, veluti quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑