Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 21.1.10

DE ÆDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI MINORIS

inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum ædilium curulium

D.21.1.10pr. Idem Ofilius ait, si homini digitus sit abscisus membrive quid laceratum, quamvis consanaverit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, non videri sanum esse.

D.21.1.10.1 Catonem quoque scribere lego, cui digitus de manu aut de pede præcisus sit, eum morbosum esse: quod verum est secundum supra scriptam distinctionem.

D.21.1.10.2 Sed si quis plures digitos habeat sive in manibus sive in pedibus, si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento vel pluribus vel paucioribus uti possit.

D.21.1.10.3 De myope quæsitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi posse.

D.21.1.10.4 Sed et νυκτάλωπα morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore videt neque vespertino, quod genus morbi Græci vocant νυκτάλωπα. luscitionem eam esse quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil videt.

D.21.1.10.5 Quæsitum est, an balbus et blæsus et atypus isque qui tardius loquitur et varus et vatius sanus sit: et opinor eos sanos esse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑